- HYPANTE
- HYPANTEcorrupte pro Hypapante, Gr. Υ῾παπάντη, i e. bumilis occursus, dicitur Graecis festum Purificationis B. mariae Virg. ab occursu tunc facto, a Simeone sene et anna vidua; unde et Festum S. Simeonis aliquando appellari, monet Menardus. Praesentatio Domini dicitur, apud Ioh. Ep. Abrinc. ubi supra.Institutum hoc festum apud Latinos, ab Innoc. III. in locum antiquorum Amburbialium seu Ambarvalium, adeoque incidere in mensem Februarium et cum cereis accensis celebrari; apud Graecos vero, Iustiniani princi0 patu primum peragi coepise, legas apud Macros in Hierol. Apud Graecos institutum id Festi sub Iustiniano Pelagio Pontifice, circa A. C. 542. secundum nonnullos; secundum alios, Anno 9. Iustini, quem Iustinianus excepit, et celebrari consuevisse postr. Karl. Febr. docet Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Υ῾παντὴ. Vide quoque Ioh. Meurs. in Gloss. et Hospinian. de Festis Christian. nec non infra Luminum festum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.